Archive:C 139/112/62

From WRG
Revision as of 20:42, 11 February 2008 by Tdoyle (talk | contribs)
Jump to navigationJump to search

Archives > Archive:Probate Records > Archive:Records in The Catalogue > C 139/112/62

C 139/112/62 - 21 Hen VI (1443) - Whyteney, Robert, kt: Heref and the marches of Wales., The National Archives, London].

IPM Robert Whyteney 1443.jpg

Henricus dei gracia Rex Angliae et ffranciae et Dominus Hiburniae Escaetori suo in comitu heref ac Marchie Wallicana eidem comitatu adi(---) salutem. Quia Robertus / Whyteney Miles qui de nobis tenuit in capite diem clausit extremum prout accepimus, tibi procipimus quod omnia terras et tenementa de quibus / idem Robertus fuit seisitus in dominico suo (ut) de feodo in balliva tua die quo obiit sine dilatione capias in manum nostram et ea salvo / custodiri facias donec aliud (i)nde proceperimus. Et per sacramentum proborum et legalium hominum de eadem balliva tua (per) quod rei veritas melius sciri / poterit diligente inquiras quantum terrarum et tenamentorum praedictus Robertus tenuit de nobis in capite tam in dominico qui in (do)minio in dicti balliva / tua dicto die quo obiit et quantum de aliis et per quod sercium et quantum terre et tenementa illa valeant per annu(m) in omn(i)b(us) et quo die idem / Robertus obiit et quis propinquiorum heres eius sit et cuius etatis. Et inquisicion em inde distincte et aperte factam nobis in cancellariam nostram / sub sigillo tuo et sigillis eorum per quos facta fuerit sine dilacione mittas et hac (--- --- ---) ipso apud (Name) quarto die Aprilis Anno (---) / Die vicesimo primo.